UNIVIRIA

UNIVIRIA
UNIVIRIA
apud Treb. Pollionem in Tito, c. 32. Huius uxor Calphurnia ---- quam Maiores nostri univiriam Sacerdotem inter sacratissimas feminas adorârunt, cuius statuam in templo Veneris adhuc videmus etc. in Glossis Isidori, Unicuba dicitur, unius viri uxor, ἡ μονόγαμος. Tertullianus, Exhortat. ad castit. Monogamia apud Ethnicos in summo honore est, ut et virginibus legitime nubentibus univira pronuba adhibeatur, et si auspici initium est. item in quibusdam sollennibus et auspiciis, ut prior sit univirae locus, certe et Flaminica non nisi univira est. Unde id inter feminarum elogia. In veter. lapide, RENATUS. VOLUSIAE. IUSTAE. MATRI. CARRISSIMAE. OMNIUM. FEMINARUM. SANCTIORIUNIVIRAE. ubi Univira dicitur, quae in alia Inscr. et apud Trebellium. Univiria est. Nec aliae Sacerdotiis habitae aptiores. Seneca, Contr. l. 1. c. 2. Eam sacerdotem facite, quae honeste maneat, quod fuit. Iunonis inprimis, Vestae et Tellutis, quae omnes univirae, Dionysius Halic. l. 8. Liv. l. 10. Hieron. adv. Iovinian. l. 1. c. 6. et 30. Alii. Sed et Fortunam muliebrem non coronabant bis nuptae, Servius in l. 4. Aen. Hinc apud Minucium Octavius, Alia sacra coronat Univira, alia multrvira, et magnâ religione conquiritur, quae plura possit adulteria numerare, ubi Commentatores vide. Etiam in Cod. Theodos. de revocandis donationibus exstat privilegium, solis concessum unius tantum matrimonii mulieribus. i.e. ταῖς μονογάμοις et univiris quae videl. unius viri matrimoniô contentaevixissent. Qualis monogamia in Ecclesia quoque magni aestimata est. Unde in Diaconissam viduam eligi, non minorem sexaginta annorum, γεγονις̔῀αν ἑνὸς ἀνδρὸς γυναῖκα, quae fuerit unius viri uxor, iubet Apostolus 1. Timoth. c. 5. v. 9. Postmodum quoque plurimae fuêre, quae a secundis nuptiis abstinebant, ut commodius precationi et ieiuniis vacarent, inter quas celebres Marcella, apud Hieronym. in Epitaph, eius; Iunia cum socru sua, apud Auctorem libri, de bono Viduit. c. 19. Publia, apud Theodoretum, Hist. Eccl. l. 3. c. 14. mater Augustini, apud hunc,m Confess. l. 9. c. 9. Aliae. Vide quoque Io. Casp. Suicerum, Thes. Eccl. in vocibus Δίγαμος, Διακόνιςςα, et Μονογαμος. Uti vero Univiram Diaconissam, sic μιᾶς γυναικὸς ἄνδρα, unius uxoris
virum, Episcopum vult idem Apostolus 1. timoth. c. 3. v. 2. ad quem locum Commentatores sacros vide.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”